ARA

ARA
I.
ARA
Tria fuerunt Veterum in sacrificiis loca, per quae expiationem faciebant, Scrobiculus, quô Inferis: Ara, quâ terrestribus, et Altare seu Focus, quô Caelestibus factum est. Hinc Vir eruditus ad Iustinum l. 11. c. 5. Altare quid augustius et in quo victimoe adolentur, Diisque superis Sacrum er at. Ara etiam, in qua supplicatur, aut tantum libatur, atque etiam ad Deos inferos pertinet. Quin et antiquior ibus temporibus Aram pro Foculo Sacerdotis usurpatam non est vana opimo. Unde Virgilius, l. 4. Aen. v. 219.
Talibus or antem dictis, arasque tenentem.
Dicta autem est Ara, vel ab ardendo, vel a similitudine arearum, quas puras esse oportet, vel a Graeco ἀρὰ, preces. Varro apud Macrob. l. 3. c. 2. ait, illas primum Ansas dictas esse, quod esser necessarium eas a sacrificantibus teneri. Figurâ erant quadratâ, parum extra humum exstantes, in quibus cum sacrificabant, cespitem gramineum illis imponere mos fuit: quae causa, quod Aroe gramineae Virgilio dicantur Aeneid. l. 12. v. 119. Lex dedicatae Arae, a Georg. Fabricio recitatur, unde cognosci potest, quâ fere verborum formâ, non solum in templis, sacrisque aedibus, sed et in Aris dedicandis Veteres usi fuerint. Vide quoque Adolphi Occonis Numism. p. 46. et 47. Coeterum illas inviolabiles voluêre antiqui; hinc Tullius in aram Tribunatus confugere dixit: Confugientes itaque in Fana, immunitatem impunitatemque consequebantur, si Aras fuislent amplexi. Cuius immunitacis institurtio prima fovendae Rei publ. utilissima et a civitatum conditoribus ideo introducta fuit, ne humilioris sortis homines a potentioribus iniuriam paterentur. Vide Martian. Aug. l. 6. C. de his qui ad Eccles. confug. Sed iis solum hoc perfugium profuit, qui iniuriam alteri non intulissent; Nam illatâ iniuriâ poterant ab ipsa ara avelli, Callistratus ICrus l. 28. ff. de poen. Vide Tacit. Annal. l. 3. et Lipsium Comment. in hunc librum. Hinc Servulus apud Plautum, Mostell. Actu 5. sc. 1. v. 45.
Ego interim hanc Aram occupabo.
Tibullus, l. 4. Eleg. 12. v. 23.
Et veneris sanctae considam vinctus ad aram.
Bene considam, quia supplicum sedere. C. Nepos Pausania c. 4. Fanum Neptuni est Taenari eo ille index confugit: in ara consedit. Nec in Latio tantum, aut more Romanorum, sed etiam Graecorum id receptissimum erat. Corn. Nepos hinc modo citatus in Pausania, indicem in Fanum Neptuni, quod Taenari est, confugisse, et in Ara consedisse refert: eandemque publicae pacis vocat, in Timotheo. c. 2. Sed et Euripides,
--- ἔχει γὰρ καταφυγην` θήρμεν πέτραν,
Δοῦλοι δὲ βωμοὺς θεῶν. ----
Nec vero Diis modô, sed et Heroibus quibusdam, id honoris datum, uti Lipsius ex Plutarchi Theseo docer, et nos mox videbimus. Ab aris autem nemo vi poterat avelli, sed si quis magni sceleris reus eo se recepisser, vel igne admotô sponte inde discedere cogebatur, vel obstructis valvis fame enecabatur, Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 1. Paralipom. ad c. 13. Rossaeus tamen Archaeol. Veter. l. 6. c. 1. docet, non quamvis Aram, remplumque quodvis hôc privilegiô apud Athenienses fuisse gavisum, sed sex solum istas, Misericordiae videl. Minervae, Eumenidum, Munychiae, et duas in Thesei templis, quarum altera intra moenia, altera foris erat; Originemque huius rei arcessit ab Herculis posteris, qui insidias eorum, quos Avus afflixerat, timentes, Athenis sibi primi Asylum, h. e. templum misericordiae collocârunt, unde nullus posset abduci, Servius ad Aen. l. 8. Porro et iuraturi Aras tenebant; sive ut ait Tullius pro L. Corn. Balbo, ut mos Graecorum est iurandi causâ ad aras accedebant; Vide Barn. Brislonium Formular. l. 8. et oraturi, uti vidimus supra, et uti infra dicemus, ubi de Ornantium ritibus. Adde qui priorem ritum egregie insuper illustrârunt, Hadr. Turnebum Adversar. l. 16. c. 10 1. 19. c 19. et l. 26. c. 2. Ios. Scaligerum ad Manilium, Keuchenium ad Hanmbalem Cornel. Nepotis c. 2. Alios: uti de Poenis idem factitare solitis, Alex. ab Alexandro Genial. Dierum l. 5. c. 10. Sed et Romanos id solitos, inde patet, quod qpud illos Aram tenere vel tangere, est ὀμνύντα τοῦ βωμοῦ ἐφάπτεςθαι, ut loquitur Theo. Morituri quoque illas amplexabantur. Virg. Aen. l. 2. v. 155.
--- --- Vos Arae, ensesque nefandi,
Quos fugi, vittaeque Deum, quas hostia gessi.
Seneca in Hercule fur. Act. 2. v. 501.
Coniugia quoniam pervicax nostra abnuis,
Regemque terres; sceptra quid possint, scies.
Complectere Aras, millus eripiet Deus
Te mihi:
quibus verbis Lycus, ad Megaram, quam interfecturus erat, utitur. Quô sensu accipiendum et Plinii illud l. 35. c. 10. Timanthis est Iphigenia, oratorum laudibus celebrata, quâ stante ad aras periturâ,
cum maestos pinxisset omnes, Patris vultum velavit, etc. Vide quoque supra in voce Altare: uti de Aras coronandi more infra; aliquid etiam in Bomonicae, de foeda adulatione Veter. Aras hostiasque variis in locis disponendi, in adventu Principum, lipsium Not. 77. ad Histor. Taciti et Berneggerum ad Iustin. l. 24. c. 3.
II.
ARA
caeleste sidus. Cuius meminit Ovid. Met. l. 2. v. 138.
Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,
Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram.
Cicero in Arateis:
Inde Nepes cernes propter fulgentis acumen
Aram, quam statu permidcet spiritus Austri.
Horiyontem nostrum stringit mediâ nocte, sub finem Iunii, meridianum transiens, et duodecim in globo nostro complectitur stellas. Θυτήριον Arato dicitur. Sic enim ille:
Αὐτὰρ ὑπ᾿ αἰθομένῳ κέντρῳ τέραος μεγάλοιο
Σκορπίου, ἄγχι νότοιο θυτήριον αἰωρεῖται.
Ceterum Aram hanc Caelestem denotare aiunt aram illam, iussu Deorum a Vulcano, sive, ut ait Eratosthenes, apud Arati Scholiasten, a Cyclopibus, nempe Vulcani fratribus et ministris, exstructam; super qua Iovi adversus Titanas bellum suscepturo, fideliratis sacramentô Dii omnes sese obstrinxêre. Itaque auxiliô Deorum devictis Titanibus; Iuppiter, in perpetuam rei memoriam, Aram illam inter astra locâsle dicitur. Alii tamen Aram hanc in caelo collocatam dicunt, in gratiam Chironis Centauri; nempe quod lupum, qui etiam hinc Victima Centauri dicitur, et Arae in caelo proximus est, in eiusmodi ara immolaverit. Quae insimul et Chironi ante oculos sit posita, ut eius insignis erga Deos immortales relgio et pietas in perpetuum demonstretur. Nic. Lloydius. Vid hîc infra.
III.
ARA
civitas Arbaiae regia, et insula Arabiae adiacens.
IV.
ARA
fil. Iether. 1. Paral. c. 7. v. 38. Latine maledicens, aut videns.
V.
ARA
urbs Assyriorum. 1. Entscheidung Nr.Paral. c. 5. v. 26. Hieronym. in Qu. Hebr. ipsam Rages esse scribit, Medorum civitatem, de qua Tobiae c. 1. v. 16. Latine mons, aut praegnans, sive demonstratio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Ara — (oiseau) Pour les articles homonymes, voir Ara (homonymie). Nom vernaculaire ou nom normalisé ambigu : Le terme « Ara » s applique, en français, à plusieurs taxons distincts …   Wikipédia en Français

  • ara — ara·ça; ara·ca·ri; ara·ce·ae; ara·gua·nay; ara·gua·to; ara·ka·wa·ite; ara·les; ara·lia; ara·li·a·ce·ae; ara·li·a·ceous; ara·li·ad; ara·mi·na; ara·ña; ara·nea; ara·ne·ae; ara·ne·id; ara·ne·i·na; ara·ne·ol·o·gist; ara·ne·ol·o·gy; ara·ne·o·morph;… …   English syllables

  • Ara — steht für: (849) Ara, Asteroid des Hauptgürtels Ara, wissenschaftlicher Name eines Sternbilds, siehe Altar (Sternbild) Ara, Sohn von Jeter, siehe Liste biblischer Personen/A Ara (Fluss), Nebenfluss des Río Cinca in den spanischen Pyrenäen Ara GR …   Deutsch Wikipedia

  • ara — [ ara ] n. m. • 1558; tupi ara, arara ♦ Grand perroquet d Amérique du Sud (psittaciformes), au plumage brillant. ⊗ HOM. Haras. ● ara nom masculin (mot tupi) Perroquet d Amérique latine, aux vives couleurs, au bec fort et crochu, vivant en bandes …   Encyclopédie Universelle

  • ARA — may refer to: * Academic Research Alliance, an organization created to involve students in scientific activities * Aerial Rocket Artillery, helicopter artillery units used in the Vietnam War * Agricultural Relief Act, a program by Franklin D.… …   Wikipedia

  • ARA — ist der Name folgender Papageienvogel aus dem Tribus der Neuweltpapageien: Blauaras (Anodorhynchus), Gattung mit mehreren Arten Spix Aras (Cyanopsitta), darunter der Spix Ara (Cyanopsitta spixii) Eigentliche Aras (Ara), Gattung mit mehreren Arten …   Deutsch Wikipedia

  • ara — ARÁ, ar, vb. I. tranz. A răsturna cu plugul brazde de pământ în vederea pregătirii solului pentru cultivare. – lat. arare. Trimis de ana zecheru, 08.03.2004. Sursa: DEX 98  ARÁ vb. (rar) a scurma. (Tractoarele ara pământul.) Trimis de siveco, 05 …   Dicționar Român

  • Ara — Saltar a navegación, búsqueda El término Ara puede referirse a: Contenido 1 Astronomía 2 Biología 2.1 Fauna 3 Geografía …   Wikipedia Español

  • 'Ara — Hebrew transcription(s)    Hebrew עָרָה, עארה Arabic transcription(s) …   Wikipedia

  • 'Ara — (Israël) Ara (arabe : عارهه ; hébreu : עָרָה) est un village arabe en Israël, situé dans la région de Wadi Ara et dans le District d Haïfa. Depuis 1985, il dépend de la ville de Ar ara et de son Conseil local. Ara est au nord de l… …   Wikipédia en Français

  • 'Ara'ir — Ara ir …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”